Entradas

Mostrando entradas de noviembre, 2008

PHILOLOGIAE CLASSICAE GADITANA ITINERA XIX

Ab die XXVI Nouembris usque ad diem III Decembris celebrabuntur Philologiae Classicae Gaditana Itinera XIX. In memoriam domini Antonii Holgado Redondo, quibus subinscriptio est "Scientifica noua et Graecorum et Latinorum textuum commentarii". Orationes habebuntur in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae:

Dies Mercurii XVI Nouembris
18 h. Dr. D. César Chaparro Gómez. Catedrático de Fil. Latina (Univ. de Extremadura): “Palabra e imagen: refranes y emblemas”

19 h. Dr. D. Tomás Silva Sánchez. Profesor Titular de Fil. Griega (Univ. de Cádiz): “Poesía didáctica griega: notas sobre la evolución del género”

20 h. Dra. Dña. Violeta Pérez Custodio. Profesor Titular de Fil. Latina (Univ. de Cádiz): “Fray Lorenzo de Villavicencio: un perfil controvertido”

Dies Iouis XVII Nouembris

17 h. Dr. D. José Guillermo Montes Cala. Profesor Titular de Fil. Griega (Universidad de Cádiz): “La evolución del héroe épico en Apolonio de Rodas y Nono de Panópolis”

18 h. Dr. D. José María Maest…

INTERNATIONALIS DIES AD DELENDAM VIM CONTRA FEMINAM

Legi nonnullos abhinc menses, cari alumni candidaeque alumnae, hanc pulchram inscriptionem Latinam (cras in sessionibus eam inspiciemus) selectam (DE 8444) ex Thelepte in Numidia (Africa), dicatam cuidam feminae quae uidetur mortua esse admodum dilecta amataque:

MATER BONA, AVIA PIISSIMA, PVDICA,
RELIGIOSA, LABORIOSA, FRVGI, EFFICAXS, VIGILANS, SOLLICITA, VNIVIRA,
VNICVBA, [T]OTIVS INDVSTRIAE ET FIDEI MATRONASed omnibus feminis pulchris haud pulchra sepulchra sunt (ILS 8512 Lyón Francia):

D. M.
ET QVIETI AETERNAE
IVLIAE MAIANAE FEMI-
NAE SANCTISSIMAE MANV
MARITI CRVDELISSIM(i) INTERFECT(ae)
QVAE ANTE OBIT QVAM FATVM
DEDIT CVM QVO VIX(it) ANN(os) XXVIII EX
QVO LIBER(os) PROCREAV(it) DVOS PVERVM
ANN(orum) XVIIII PVELLAM ANNOR(um) XVIII ...

Hodie, internationalis dies ad delendam uim contra feminam, silere nec possum nec uolo. Nam in Africa nata sum, pariter ac Nasija et aliae multae feminae quae mortuae sunt et adhuc hodie moriuntur solae.

DE SALE IOCOSO: "BONONIAE RATIO"

Imagen
-"Bononiensem rationem habes in uertice capitis...

- Kerte."

-EEES:
Structura
->Gradus

->Postgradus Elatae Educationis Europaeum Spatium
Qualitas
Discentia
->HVMANITATES


* Imago mutuata hinc

BONA NVNTIA: PRO LINGVA LATINA VIVA IN HISPANIA

Radices dulces, fructus dulciores.
Post nonnullos dies nubilos sol apparet candidissimus bona nuntians. Optimum est scire haud solos esse nos, multos esse amicos et palam et clam.Nouam paginam in Interreti habemus omnes qui in Hispania linguam Latinam amamus et eam fouemus. LINGVA LATINA IN ESO nuncupata est eaque in lucem edita a magistro Carolo Cabanillas. Maximus scopus est linguae Latinae studium promouere atque excitare ab primo cursu ESO usis nouis methodis didacticis, quia pro certo omnes Philologi Classici scimus, si discipuli linguae Latinae student quam citissime potest, omnes disciplinas, tum maxime eas quae ad linguas modernas pertineant, roborari et firmari. Dua praecipue postulata sunt:1. Pro lingua Latina uiua2. Pro lingua Latina auxiliaria
Si hui postulationi assentimini, obsignatote, amabo, hic. PROSPERE SVCCEDAT HOC NOVVM INCEPTVM!

SOLAE

Imagen
Nudius tertius pulchrum commentarium legi qui cor mihi contraxit. De una puella sola agebat, sed illa non est neque una neque sola.     Puellae flauae, caesiis oculis adultisque, fortasse Dacoromanae, fortasse Russicae, male altae, paulo sordidae, uitam agunt nostris in temporibus modernis solae.      Puellae fuscae, nigris oculis, certe Afganae, cutibus non sole combustis, sed plenis acidis manibus, uitam agunt nostris in temporibus modernis solae.

    Puellae plurimae Asiaticae Africanaeque oculis inuisis, uultibus amictis,... solae.

   Puellae Afganae et Pakistanae et in Prouincia Boreali Indiae natae, aspectu tristi territoque, uelo nuptiali amictae sessae apud senes,... solae.

   Puellae coactae ad ferendos amores consanguineos (una per annos celata domesticis in subterraenis cuiusdam urbis Europeae liberae et iustae!),... penitus solae.

    Quam magnum numerum puellarum uexatarum in orbi terrarum, solarum...!

    Proximo die Dominico eas noui. Indutae sunt tamquam antiquae f…

ABIETVM PINSAPONVM SILVA

Imagen
En uobis tantummodo duae imagines photographicae a me captae hoc hebdomadis fine in montibus Gaditanis iuxta tramitem abietum pinsaponum. Difficile est exprimere uerbis pulchritudinem colorum, luminum,... diuinae Naturae: uiridis pax, limpida aura, placidae bestiolae, lumen splendens, umidum caelum, aprica prata, ubi cadunt flaua folia atque arua seminantur eodem calore autumnali... O locus amoenus! Quam beatissima uita agitur procul ab urbe!

MONTANVS HEBDOMADIS FINIS

Imagen
Post prandium ex Leonis Insula discedo bene comitata marito et liberis. Totum hebdomadis finem agamus Gaditanis in montibus (Hispanice dictum est Parque Natural de la Sierra de Grazalema) ad fruendam naturam, montanam pacem. Raptim scribo quia hora fugit. Cursim abeo. Quamquam ordinatrum mecum non iter facit, hippoperas tamen sarcinasque fero plenas chartarum. Die Lunae coetus maximi momenti in Facultate est, alius quoque hebdomade continenti. Quid est, Sandra? Num fieri non potest caput mentemque requiescere per duos uel tres dies? Accidit idem quam ultimos menses: noua curricula academica, noui Gradus Tituli, nouae disciplinarum schedae, noua, noua, noua... quae semper imminent, sed nihil mutatur umquam... Adhuc nequaquam scimus qui nobis erunt Noui Tituli -non solum Gadibus, sed etiam nostra in Baetica terra-, sed necesse est implere atque exarare milia schedarum chartarumque. Me sentio tamquam coactam aedificium ex tecto exstruere.
Sed laborum tantorum culpa poenaque meae sunt: &qu…

GLISCAT LATINITAS!: EPISTVLAE EX JAPONIA VENIENTES ET PLVS VLTRA

Imagen
Nonnullis abhinc diebus "recepi" quandam epistulam ex Japonia scriptam a nouo amico, saltem id spero, qui meas insulsas nugas legit. Rubescere fatetur propter sua latina ridicula. Noli timere! Ego ipsa rubesco fere cottidie propter mea, mendarum plena, sed nihil refert, quoniam certe "nec ullam esse disciplinam quae non peccando discatur" quod alumnis studentibus meis saepe dico.

Quattuor sodales Hispani, tres uiri (Jaume et C. I. Caesar et Gustauus) unaque femina (Liuilla), plurimas diuersasque sententias discipulorum ferunt: haec pagina interretialis a quattuor equitibus pulsa celeriter progredit.

Conterranei sodales me certiorem fecerunt de quodam "uiro cum pluteo pleno" ex Illionesia ueniente: hic facetus homo prope Sicagum Lacum Crystallinum oppidum colens magister est isque mercinnarius, ut ille ipse dicit, cuius familiaris uita uidetur pulcherrima (o quam tenerrimum colloquium illud cum sua filiola Ada Carolina habitum) et iocosa sua uerba Latina.
No…