Entradas

Mostrando entradas de octubre, 2008

De symbola conclusa aliisque laetitiis animae

Imagen
Post nonnullos dies mihi ualde intentae operosaeque hebdomas optima placidaque finita est. Domi clausa fui concludens quandam symbolam de cabala christiana ac de Paulo Israelita in cuius studium incumbebam plurimis abhinc mensibus. Gratias ago meae sodali Violae quae eam et perlegit et emendauit. Continentibus enim in diebus hanc symbolam tandem mittam ad quoddam commentarium periodicum ut edita sit, si libeat, in lucem (spero fore ne in sterquilinium, "quo Tartarea colluuies atque omnium malorum sentina confluit", proiicienda sit).
Laetissima quoque sum quoniam mei alumni primum Latine scribere inceperunt, non solum hoc in insulso scriptorio (uidete, quaeso, commentarium de nostro ministerio *hinstitutionis), sed etiam in Foris meorum Auditoriorum Virtualium. Interretiali in pagina "Lingua Latina Per Se Illustrata (LLPSI)" nuncupata editores mentionem de insulsi huius scriptorii auctrice fecerunt necnon de uariis optimis rebus pertinentibus ad latinitatem uiuam et…

ARS OPPOSITORVM

Quam abundans est uita sensibus contrariis! Quam difficile est in arte oppositorum uersari! Interdum neccesarium est mihi consilium capere faciendae cuiusdam rei maximi momenti cuius fines oppositi sunt et "quos ultra citraque nequit consistere rectum". Fortasse consilium hodie captum in alterum extremum migret cras aut perendie.
Hodie enim meminissem huius epigrammatis Martialis (XII 46):
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
Nec tecum possum vivere, nec sine te
.


Carolus Bouillus (ca. 1475-1566) sua in Arte oppositorum [Parisiis: Ex officina Henrici Stephani, impensis eiusdem et Ioannis Parui ..., 1510], scripsit de antiperistasi: quod motus genus "physici definiunt contrariorum esse circumstantiam, qua quodlibet in sui contrarii loco proprie salutis et conseruationis suae causa in se ipsum arctius colligitur euaditque fortius ut suo resistat contrario." Hic motus fictus est quibusdam a physicis graecis ut negarent "inane" esse, sicut Cicero refert …

MINISTERIVM *HINSTITVTIONIS HABEMVS!: "DE MALO SCHOLAE"

Imagen
Mirum *hinspectu! Preme *ICsi uis *hinspicere *Hintegrum uideogramma et locum *had cogitandum "De Malo Scholae".
Lege *hetiam *oc carmen Catulli, poetae tam *hiocosi quam *hille caelator qui *hexarauit *histas litteras *haureas nostri ministerii *Hinstitutionis. *Hestne *hadeo *hiocosus fuit? *Han *omo *hingeni *ebetis et *himperitioris?
LXXXIV. Ad Arrium

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic liber avunculus eius.
sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito affertur nuntius horribilis,
Ioniosfluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse sed Hionios.
***
CIL III 371 Cyzicum: ... HAVETE TRANSITORES, BALETE TRANSITORES
CIL III 3800. Igg.: ... FECIT FRATRI RVSTICO QVEM OSTESHOCIDIT AN. XXXX
CIL III 14190: ... PO…

PIPER SALVE

Imagen
Hodie uesperi conuenturi sunt qui sermonem politicum mihi arcanum loquuntur et Studiorum Vniuersitatem coquere uolunt. Ille barbarus salsus solum in nomine, comitatus fortasse illo altero Sinistro, nobis aderit tandem ad colloquendum de nostris nouis Titulis Gradi ac de nostra Facultate Vniuersitateque. Nisi autem fallor, commixta erint fatua uerba piperis egentia numerique insulsi. Eamus igitur spectatum quid agant dicantque homunculi qui politici uocantur. Spero fore ut adsint optimi coqui qui arte commiscere sciant piper salemque et operam dent ut nostrae Vniuersitati saporem addent eamque salsam faciant.        Interim en uobis optimus hic libellus quo "cibus" linguae Latinae conditur et gratiorem saporem accipit.

PIPER SALVE quid est?

Hoc libello "cibus" linguae Latinae conditur et gratiorem saporem accipit. Bene sapiat tibi!

S.: Piper, salve!
P.: Salve, Sal!
S.: Quid agis hodie?
P.: Nihil novi, quid tu?
S.: Ego linguas delecto, si satis sum. Mihi placet a…

NVM LATINA LINGVA DIFFICILIS EST?

Imagen
Si quis Gadibus Latine loqui et scribere atque Latinos textus de antiqua Graecia et Roma legere et audire facile vult, id facere potest naturae ratione et Orbergiana methodo in nostra Studiorum Vniuersitate:

"Latín y Cultura Clásica"
Primus Gradus Humanitatum
Facultas Philosophica et Litteraria (UCA -Hispania)

***
"Lingua enim Latina est quasi clauis, qua omnes fere gazae omnesque pretiosissimae arcae, quibus humanitatis Europeae opes continentur, ante oculos nostros mirabiliter patescunt".
Aloysius Miraglia dixit.
***

Clavis, -is (f.) est instrumentum ferreum , quo ostia, arcae et id genus multa clauduntur et aperiuntur.
TIBVLLVS 1, 6, 34: "... tua si bona nescis servare, ah frustra clavis inest foribus"
[H. Koller, Orbis Pictus Latinus, 2008]