Heri ad Facultatem Philosophicam et Litterariam adiui prima uice post ferias aestiuas ad faciendum Septembris mensis primum periculum siue probationem alumnis in disciplina "Phonetica et Morphologia linguae Latinae". Omnia erant sicut semper, sed cursuali in arca siue theca erat mihi cuiusdam amici epistula quae Latinum Thesaurum, saltem mihi, habebat. Laeta fui. Interretiali in cursuali arca etiam erat mihi altera alterius amici epistula quae serenam spem ei complectebatur. Laeta denuo fui. Sodalis Ludouicus Charlo mihi dixit nonnullos alumnos inesse primo in cursu Gradus nostri Philologiae Classicae. Reditus ad laborem optimus fuit. Vale, peltata tristitia.