2.26.2008

DE "COGNOSCENDO" VEL LINGVAE LATINAE SEXV

Poggii iocosus sal: DE HOMINE QVI DIABOLVM IN IMAGINE MVLIERIS COGNOVIT:

"Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam, quam uicinus suus, minime insulsus homo, sibi accidisse narrabat. Ea est huius modi.

Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad uineam suam, prout est mos Romanis uineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi (exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se praecedentem. Existimans uero aliquam esse quae deuotionis gratia S. Paulum uisitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properauit, ut eam consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad eam appropinquasset, ad semitam e recta uia diuertit. Hic homo celerius ambulauit, ueritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus paululum in diuerticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram strauit, cognouitque. Quo facto, illa subito euanuit, relicto foetore sulphureo. Homo in terra herbida se esse sentiens, paulum absterritus surrexit, domumque rediit.
Daemonis eam illusionem fuisse omnes arbitrabantur".


Hic Poggii iocosus sal nihil aliud ostendit, mea quidem sententia, nisi istum uicinum, maxime insulsum uirum, mulieri ac suae malitiae id unice tribuere, quod alioqui tribuendum sit illi Plautino dicto "Homo homini lupus".


Facetia a me dicata cuidam mulieri, maxime insulsae "feministae" -quae linguam Latinam "uiristam" (ut sic dicam) existimet-, ut cum Poggio suisque rideat aut nobiscum fleat, sed postquam nostram linguam latinam cognouerit.




Homo homini lupus

PLAVT. Asinaria 2, 4 , 495:
lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non nouit.

2.18.2008

DVPLEX DIES NATALIS: De prouerbio "Ex Africa semper aliquid noui"


Annus exacte secundus agitur, beneuole lector, ex quo in Gaditana Leonis Insula Scriptorium Academicum Latinum, SAL inscriptum, aperui et edidi.
Annus etiam exacte secundus et quadragesimus agitur, ex quo in Africana Monrouiae prouincia nata sum.
Hodie in memoriam mihi uenit illud Plinianum: 'Semper aliquid noui Africa adferre'.
Hodie pulcher et optimus dies est ut aliud noui adferre incipiam sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus!


*Tessellae "Magerius" [Vide infra]
PLIN. nat. 8, 41-42: Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo protendere. Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae; magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre.




Bibliographia selecta

A. V. VAN STEKELENBURG, "Ex Africa semper aliquid noui: A Proverb's Pedigree", Akroterion 33 (1988), pp. 114-120.
I. RONCA, "Semper aliquid noui Africa adferre: Philological Afterthoughts on the Plinian Reception of a pre-Aristotelian Saying", Akroterion 37 (1992), pp. 146-158.
I. RONCA, "Ex Africa semper aliquid noui: The Ever Surprising Vicissitudes of a Pre-Aristotelian Proverb", Latomus 53,3 (1994) pp. 570-593.
É. WOLFF, "Érasme et l'Afrique: coment penser l'alterité", Scholia 8 (1999), pp. 96-103.


*[Imago: The mosaic dates from the middle of the third century AD and presumably graced the villa of Magerius, himself, at Smirat, Tunisia. It likely commemorates a venatio at nearby Sousse and is in the museum there].

2.04.2008

De linguarum et mentium libertate erepta, iuxta Ludouicum Aegidium


Libros per aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere. [Tacitus, Ann. IV 35]


Abhinc sex dies emi tertiam editionem libri Censura en el mundo antiguo (Madrid 2007) ab Domino Ludouico Aegidio scripto anno 1960.


Opus magnum et eruditum et mirandum et quod esset legendum omnibus iis qui cogitent qui summae ueritatis domini sint et subinde credantur tamquam imperatores ad extinguendum opiniones sibi contrarias.

Praefationis et epilogi excerpta selecta a me:


"Antes del parto, en el parto y después del parto de este libro, era, fui y soy un liberal en el sentido clásico del término, es decir, una persona convencida de que todos los hombres tienen derecho a exponer su pensamiento y profesar libremente sus creencias, sin que en esa libertad quepa establecer parcelación alguna." (p. 17)

"Los rollos de papiro o los folios de pergamino son material mucho más frágil que los corazones o las mentes de los hombres para la transmisión de la Verdad [...]. Tan sólo cuando se siembran logoi vivos en las almas de los hombres, fecundos y capaces de reproducir indefinidamente la semilla del saber, como afirmaron Platón y san Pablo, se tienen las garantías suficientes de una transmisión indefinida". (p. 406)

"El mal cultural de las épocas de opresión por las que atravesó el mundo antiguo no acabó en las medidas positivas para acabar con esto o con lo otro, o en los enérgicos esfuerzos para imponer un prudente silencio a los teorizantes indiscretos, sino en la inertiae dulcedo, tan certera como tristemente señalada por Tácito; en el enfermizo languidecer de todo pensamiento noble y erecto, en la pasividad intelectual a que obligaba el medio ambiente hostil, en un principio aborrecida y finalmente amada como una droga enervante. Con ella fue pereciendo en embrión todo talento creador, al que es más fácil ahogar, como también dijera Tácito, que dar nuevamente vida." (p. 407)


TAC. Agricola 3, 1: ...et ut corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.

Diuersas libri recensiones Hispanice legite HIC et HIC .

2.01.2008

Quare oporteat litterarum Latinarum cultores Latine loquantur


"Quare oportet cultores Francogallicarum uel Germanicarum litterarum linguis suis loqui ualeant? Obtestetur aliquis nil cuiquam prodesse lingua loqui mortua, sed hoc false, nam nullus sermo aut uiuus aut mortuus: omnia ex usu pendent! Itaque cum plus in dies studia Latina in uniuersitatibus nostris neglegi uiderimus ceterasque studentibus opibusque augeri disciplinas, oportere censuimus et nos ipsas docendi methodos adhibeamus, quarum usus in studiis ceterarum linguarum hodie vigeat " [SALVI].


Ceterum commentarium in Hispanicam linguam translatum HIC lege.

Preme etiam hic