Orbergiana uaria

His in diebus ante ferias Natalicias ualde cumulata sum diuersis laboribus. Praeter sessiones scholasticas in auditorio ministratas et coetus academicos usitatos, mihi legendus est inter alios quidam liber de artibus memoriae saeculo XVI scriptis ad existimationem conficiendam quae in lucem edita erit nostris in commentariis periodicis qui Calamus Renascens inscribuntur, necnon mihi petenda est quaedam probatio laboris peruestigandi per ultimum sexennium.

Nihilominus, primarum sessionum Latinarum in Gradu "Humanitatum", qui dicunttur, usque ad diem hodiernum rationem ducere placeret mihi quae nonnullos abhinc menses tantum euoluere libros Orbergianos incohaui.

Quindecim alumni in matriculam relati sunt eique inter uiginti et sexaginta annos nati, sed in auditorio assidue adsunt decem. Ad summatim laeta sum, quia plerique uidentur discere plus minusue alacriter. Proxima hebdomade probationem feci: tantummodo una alumna reprobata est. Impraesentiarum in studium capituli VI de "Via Latina" incumbimus. Sed nonnulli alumni (ii uidelicet qui non studuerunt umquam linguae Latinae) mihi dicunt difficile esse intelligere uim declinationum.

In auditorio paginas libri “Familia Romana” legimus et quaestiones lexicae ac morphologicae solutae sunt. Partim Hispanice, partim Latine loquimur (non ualeo ad modulandas integras sessiones Latine... adhuc). Etiam eis institi ut duas primas declinationes et nonnulla pronomina et uerbum SVM memoria discerent quam primum si progredi uellent in lectionibus. In Auditorio Virtuali (AV) discipulis sunt pensa et exercitia a me confecta (ambitus docentiae uirtualis systemati conexus MOODLE nuncupatus exercitia corrigit) necnon in Foro Latine scriptae sunt breues epistulae.

Etiam in Auditorio Virtuali fieri potest uidere et audire nonnullas plicas, ex. gr., uideogrammata quae "Via humanistarum" inscribuntur, quaestiones uarias de Roma antiqua et Cultura Classica a Ferdinando Lillo Redonet suggestas, imagines diapositiuas complectentes uocabula "Familiae Romanae" ab Ansgario Legionensis compositas et nonnulla carmina Catulli et Martialis recitata uiua uoce. Continentibus in hebdomadibus addam plura apta subsidia, propria atque aliena.


Vt uidere potestis, amici amicaeque, nihil noui a me allatum est, nisi quoddam alacre studium fouendi linguam Latinam ex Vniuersitate iuxta methodum uiuam actiuamque.

Magni momenti sunt mihi commentarii quos Stephanus Rocca, tum mea in pagina, tum suain pagina, tum aliis in locis, scripsit de methodo Orbergiana utiles ad progrediendum in hac optima uia atque hodie praeterire nolo. Excerpam enim nonnullas cogitationes huius magistri Itali qui in Arcadia placide habitat:

Magister Stephanus Rocca iam perrexit in istam uiam decem abhinc annis, quam ualde laudat probatque. Putat enim auctores legendos esse cottidie, ut, qua prudentia nostra est, discipuli in intima secreta Latinitatis incumbant; etiam necesse esse magistros quam primum parare editiones aptas ad istas lectiones enodandas.

Nihilominus, in methodum Orbergianam adipiscendam plurimas difficultates redundant, e quibus maioris momenti haec, ut ille dicit, uidentur:

1. status hodiernus in quo lingua Latina (pessime) uersatur
2. impedimenta nonnulla quae ad curriculum studiorum pertinent apud Italos
3. Professores Vniuersitatum Studiorum qui in methodum nostram increpare pergunt.

Ei enim adsentior, immo potius dicerem difficultates maiores esse apud Hispanos non solum in Gymnasiis, sed maxime in Vniuersitate.

Plerique discipuli (haud omnes, Deo gratias) ex Gymnasiis egressi ueniunt ad nostras aulas "humanisticas" minime aut pessime callentes linguas classicas, immo etiam nobis confitendum est multos ex Vniuersitate egredi earum haud peritos. In Gradu Humanitatis, ex. gr., alumni tantummodo in linguae Latinae studium incumbunt unum per annum, quod etiam accidit in Philologia Hispanica aut illa Francogallica. Quibus curriculis studiorum Graeca lingua abest et nobis sunt paucae horae ad ministrandas sessiones linguae Latinae eaeque interdum interruptae siue prolatae diuersis causis. Quod ad Philologiae Classicae gradum attinet, haud omnes professores probant aut sequuntur hanc methodum "naturam" aut alias rationes actiuas et alumni, hoc studiorum curriculo peracto, Graecos et Latinos textus legere atque intelligere sine lexicorum ope non possunt, ut bene notum est.

Magister Rocca uerus methodi Orbergianae fautor est isque plurimas symbolas hac de ratione exarauit (gratias palam ei ago, quod me certiorem fecit suorum commentariorum in lucem editorum quos omnes perlegam libenter has inter ferias Natalicias).
Ceterum, a Stephano non dissentio quidem cum dicit «semper grammaticam Latinam discipulis discendam esse sicut "Ave Maria", idest, strictissimo sensu, memoria». O diuina memoria! Quam diu spreta!

Scriptor interretialis Nemo dicit audire aliquid de hac probatissima ratione docendi fere cotidie: "numquam tamen huius viae detrectores audivi. Quae igitur sint argumenta detrectorum ipse volo scire, nam nullis ab hominibus Americanis quidquam mali audivi, etiamsi perpauci his libris utuntur uel etiam de illis scire videntur."

Libenter respondet Stephanus, qui quoque numquam detrectores audire uoluisset! Ipsi dicunt methodo Orbergiana usos minime rectum circuitum verborum, scilicet classicorum scriptorum illum, adispisci. Potius, detrectores isti dicunt, inter alia, orationem solutam quae invenitur in “Familia Romana” parum Latine sonare, propterea quod longe abest ab exemplis optimis necnon probandis.

Sua quidem sententia, libris Orbergianis illis evolutis, discipuli pedetemptim in intima secreta Latinitatis ingredi possunt.


En tandem uobis, amici lectores, amicae lectrices, quoddam exercitium, maxime optabile, istud "basim visualem habens", quod magister Italus confecerat annis praeteritis cuique nonnullas imagines tantum addidi:

"Incipimus, quaeso, discipuli, a vehiculis. Quomodo, in primis, Romani itinera facere poterant? Romanis erat "carruca dormitoria", quae aptissima erat ad itinera perlonga: viatores enim ibi conquiescere poterant. Vehiculum longius erat, velamento e corio opertum.


Erat autem aliud vehiculum levius, cui nomen "cisium", ad brevia itinera aptum. Duo viatores tantum esse poterant.

Sin minus Romani equo se movebant.

Hodie, autem, in urbibus nostris moveri variis modis possumus. Primum, "autocineto laophoro" uti possumus, vel, alio verbo, "autoraeda longa".
Ista autocineta sunt saepe refertissima. Quam ob rem rarissime invenitur qui nobis suam sedem cedat: et seniores adulescentibus suscensent qui sarcinulis onusti conscendunt. Apud "tesserarum diribitorium" vel apud "diariorum venditorem" tesseram vectoriam
emimus, quam, postea, in autoraeda nos imprimere debemus ad oblitterationem. Quae oblitteratio indicio est horae, diei, mensis et anni quo iter nostrum facimus. Tesseram vectoriam in manu tenens in autoraedam longam conscendimus et initium itineris nostri tandem agitur. Autoraediarius publicus autocinetum ducit [...] Et ita porro."

***
Valete, amici amicaeque, atque in mentem uobis semper ueniat hoc Horatianum:

"Incipere difficilius est, sed dimidium facti, qui coepit, habet.
Tantunmodo sapere audendum et incipiendum est."

***

Comentarios

  1. Anónimo21:18:00

    Audaces fortuna iuvat!

    ResponderEliminar
  2. Vix possum credere detrectores dicere libros Orbergianos periodos haud Latinos continere. Quid dicant de libris Oxoniensibus, in quibus verbum imperandi saepe cum infinitivo coniungitur, aut quid dicant de pravis libris Americanis qui "Ecce Romani" inscribuntur et in quibus nomen "puellae" dicitur constare e syllabis tribus, velim scire. Num periodi illis in libris pleniores esse videntur? - nam bene scio eas non posse magis Ciceronianas videri. Quod exemplar proposuerunt atque optimum detrectatores illi? An velint dicere discipulos debere prima rudimenta a Tullio ipso accipere?

    Puto operae pretium esse nobis argumenta detrectatorum ex omnibus civitatibus Europaeis et Americanis colligere et diligenter inspicere quo exactius possimus illorum sententias considerare et errores confutare, si illi errare videantur. Talem rationem, quae "caespes" apud nos vocatur propter radices valide implicatas coniunctasque, solent nostri homines privati ad res politicas agendas adhibere: argumenta conferunt, inspiciunt, refellunt, et refutationes in lucem per rete edunt ut amici concives possint argumentis validis consentaneisque adversarios catervim confutare. Quidni etiam ad methodum Orbergianam promovendam?

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum