ARS OPPOSITORVM

Quam abundans est uita sensibus contrariis! Quam difficile est in arte oppositorum uersari! Interdum neccesarium est mihi consilium capere faciendae cuiusdam rei maximi momenti cuius fines oppositi sunt et "quos ultra citraque nequit consistere rectum". Fortasse consilium hodie captum in alterum extremum migret cras aut perendie.
Hodie enim meminissem huius epigrammatis Martialis (XII 46):


Carolus Bouillus (ca. 1475-1566) sua in Arte oppositorum [Parisiis: Ex officina Henrici Stephani, impensis eiusdem et Ioannis Parui ..., 1510], scripsit de antiperistasi: quod motus genus "physici definiunt contrariorum esse circumstantiam, qua quodlibet in sui contrarii loco proprie salutis et conseruationis suae causa in se ipsum arctius colligitur euaditque fortius ut suo resistat contrario." Hic motus fictus est quibusdam a physicis graecis ut negarent "inane" esse, sicut Cicero refert suis in Academicis (II 40, 125):

Tune aut inane quicquam putes esse, cum ita completa et conferta sint omnia, ut et quidquid mouebitur corporeum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur?

Fortasse hoc perpulchrum certamen inter opposita in quo plerumque uitam agimus, neccesarium sit. Tanta enim est utriusque oppositi in tuendis suis partibus cura et sollicitudo, ut sine uictoria tandem pugna dirimatur, sine uictoria "inanis".

Comentarios

  1. Anónimo22:09:00

    "Nem contigo nem sem ti
    tem remédio o pesar meu:
    contigo porque me matas,
    sem ti porque morro eu."

    (quadra popular)

    Vale, optima Sandra.

    Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Hae sententiae de viribus contrariis et de inter opposita certamine me submonet etiam de orientis gentium philosophis, qui saepe negant quidquam perfectum esse aut perfecte mente concipi posse sine suo antitheto, quocum semper volvatur. Neque hominem bono posse esse animo sine tristitiae aliquantulo, nec dolores pati sine frustulo gaudii. Etiam, id quod mihi considerare perplacet, poculi commoditatem non sua in materie inesse sed vacuo in intervallo a materie efficta et formata incluso.

    Ille liber de oppositorum arte exaratus potest per rete reperiri apud Gallos, ut etiam ab eodem auctore liber de Corde.

    ResponderEliminar
  3. Nescio quid sit pulcherrimum sit, utrum Martialis epigramma an carmen populare ab Ludouico praebitum an tua uerba, optime Nemo.

    Poculum diei hodierni, laetitiis abundans, tuo aditu ad meum scriptorium redundauit. Gratias quoque pro nexibus ad libros Caroli Bouilli.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria