Entradas

Mostrando entradas de julio, 2008

De quadam margarita Holbergiana

Imagen
Holbergianum librum legere pergo. Ecce quaedam margarita pretiosa in illo Itinere subterraneo  inuenta: "Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant." Alias alia. Valete

FELIX DIES SIGNANDVS MELIORIBVS LAPILLIS!

Imagen
Hodie est septimus dies natalis paruuli filioli..! Felix lux diesque mihi signandi melioribus lapillis ! Ceterum apposite quidam liberos ueras esse parentum appendices affirmarunt, quoniam liberi, cum imago animi et corporis parentum sint quasique in iis mater aut pater uiuat, multa quoque explere possunt quae a patre aut matre inita atque aut horum obitu aut nouarum rerum machinatione impedita, ad se dimanarunt perficienda quidem, sed parentibus nonnihil adscribenda. Ita namque Alexander ille Magnus [- Nudius tertius pelliculam "Alexander" denuo uidi et amoenum librum de Mundo Classico: epica historia ab Homero usque ad Adrianum adhuc lego quem uobis commendo- ] uera fuit Olympiae matris et Philippi patris appendix et quasi magnarum huius molitionum supplementum. Nam cum uniuersi expugnationem orbis Philippus inchoasset, eandem filius non incipere, sed prosequi ac supplere uisus est et quam haud dubie perfecisset, nisi praematura fuisset sublatus morte. *Alexander Mag

DE MOTIBVS VOLATIBVSQVE DIVERSIS

Imagen
Quidam Carolus, particeps " Gregis Latine loquentium " (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat. Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae , psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu , quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant . Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est. [Mihi in mentem uenit

Num cornua necessaria sunt, ut Rectores dignissime munere suo fungantur?

Imagen
Nonnullos abhinc dies interretiales scriptores, Europaei Pastrix Francogallicus et Thersites Hispanus et Nemo Americanus, certiorem me fecerunt de singulari Nicolai Klimi Itinere Subterraneo a Ludouico Holbergio Noruego scripto saeculo XVIIIº, quod meum studium excitauit necnon risum. Nudius quintus hanc fabulam Latine legere incepi, quamuis heri in meae Facultatis Bibliotheca inueni quandam Hispanicam translationem contractiorem quae haud optima est, ut uerum dicam, sed mihi paruo auxilio fuit ad intelligenda obscura quadam loca. Pastrici enim assentior: hoc in libro exempla multa sunt quibus demonstratur mores consuetudinesque illorum singularium incolarum [quasi arbores humanae necnon simii criniti versicoloribusque induti vestibus et alia mira animalia ], quamvis nostris dissimiles, non idcirco peiores haberi debere… Nemini planissime assentior: haec fabula siue mendacium facetum noua et optima et moderna editione Latina eget. Cum Thersite etiam concordia est: sempe

SALSA CONCENATIO

Imagen
Nudius sextus nonnulli professores (Ludouicus, Raphael, Thomas, Inmaculata, Antonius R., Enmanuel siue Titus, Ioachimus, Bartholomaeus et ego ipsa) conuenimus ad cenandum et gratulandum alumnis qui hoc anno Philologiae Classicae gradum siue titulum adepti sunt: Maria Theresa, Carmen, Miranda, Inmaculata et Reges . Ibi etiam adfuerunt alii alumni qui adhuc classica studia non finiuerunt (mei carissimi alumni Maria, Carmen, Stephania et Hector, et etiam iuuenis Lara ) atque una "egressa", ut quidam dicunt, ex nostris candidatis quae ad sumum Doctoris gradum asciscitur, cui nomen est Christina . Grata et iucundissima concenatio fuit, cuius photographemata heri nobis missa sunt ab nostra futura doctrice. De rebus praeteritis et futuris inceptis colloquimur laeto animo uultuque hilaro. Exopto et spero fore imo ex corde ut illis omnia prospera eueniant!