De "Foederis sale" et de lepida duarum uetularum pugna saeculo XVI

    Postquam legi amici Caesaraugustani Thersitae commentarium “Conventus” inscriptum, mihi in mentem venit quomodo dominae siue feminae seniores incorruptam patrii sermonis et cantus antiquitatem conseruare solitae sint, sicut nostrae matres, materterae, amitae, auiae proauiaeque atque etiam quaedam duae uetulae, quae baculis et uerbis lepidam quandam inter eas habitam pugnam conseruerunt. Haec fabula inclusa est in Commentariis de sale scriptis saeculo XVI ab Bernardino Gomesio Miede, quae eum profecto ad mysteria salis inquirenda excitauit.

      Idque olim cum Bernardinus in Hispania ageret atque per Aragones ad Alcagnicium (natale ei solum, uulgo sic dictum) iter haberet. Quod antiquum ac perillustre oppidum conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi, placidi ac copiosi fluminis, situm est, ac non solum uaria ubertate agri aucupioque et uenatione praestat, uerum et aedificiorum magnificentia et populi multitudine atque singulari demum bonorum ingeniorum cultu usqueadeo excellit, ut uel ex eo quod in cornu extremaue ora conuentus constituitur, uulgo praestantissimum Aragonum Angulum appellent.

     Quae prope solitudo seu infrequentia nouorum hominum causa est non modo ut tranquillius in eo agatur, sed etiam ut in ipsum cum noui mores, qui patrios quandoque corrumpunt, minime inuehantur, tum qui insunt antiqui, summa religione sanctaque rusticitate purius retineantur. Id quod in pagis, cum sint magis solitarii, religiosius obseruari uidemus.

    Cum igitur Bernardinus ad oppidum deuiis itineribus contenderet, forte incidit in quendam eius pagum in asperis montanisque situm locis, ubi, dum paululum consistit conducturus quempiam qui eum ad propositum iter reduceret, duas ferme nonagenarias anus habuit obuias, quae ob exortam inter se quaestionem, an scilicet, sole obducto nubibus, dies esset necne, adeo mutuo incanduerant, ut baculis quos gestabant colaphisque se grauiter atque impotenti animo caederent.



      Et quanquam a pugna protinus cessarunt, conuiciis tamen atque persalsis dictis sese inuicem facetissime uellicabant. Nam inter alia, cum pessimum maledicendi usum atque inueteratum detrahendi morem altera alteri obiiceret, «posses tu -aiebat- SALEM ET SOLEM OFFVSCARE», ut est in prouerbio. Igitur ad concordiam redactae utraque prius afferri sibi salem maximo quoad poterant clamore efflagitabant, neque uero antea confecta pax fuit neque inuicem datae dextrae quam allatum salem ambae gustarunt.


     Quam Bernardinus superstitionem uehementer admiratus atque ut a Christiana religione alienam detestandam arbitratus, contra uetulae, facilius incorruptam antiquitatem conseruare solitae (quod multorum sermonis expertes, ea tenent semper quae prima didicerunt), religiosissimam fuisse antiquorum obseruationem, a maioribus suis ad componenda iurgia ualde usitatam, iureiurando sibi affirmarunt.


       Quod postea Bernardinus saepe secum animo reuoluens, dum curiosius perquirit, num fuerit quispiam antiquus huiusce ritus auctor seu inuentor, incidit in sacros Veteris Instrumenti libros, in quibus manifesto comperit id non humanum, sed diuinum fuisse inuentum populo olim Israelitico Christianae gentis typum gerenti praemonstratum, ut, dum humana diuinis reconciliantur, diuinae comparatae gratiae mysterium perpetuo SALIS FOEDERE sanciretur.

***

     Quis vestrum, amici lectores et lectrices, noscit illum proverbium "de offuscando salem et solem" mihi penitus ignotum?


IMAGINVM DESCRIPTIO

1. Alcagnicium ad ripas Gadalopi (2005).
2. "Baculis pugna sive rixa" Francisci Iosephi de Goya (1746-1828), illustris pictoris Hispanici.
3. Pauli Ricii Israelitae Sal foederis. Philosophica, prophetica ac talmudistica, pro christiana veritate tuenda cum iuniori Haebreorum sinagoga mirabili in genii acumine disputatio, Augusta Vindelicorum, 1514 .


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria