"De lingua latina bene enuntianda" scripsit Robertus Williams

DE LINGVA LATINA BENE ENVNTIANDA

Scripsit Robertus WILLIAMS (Retiarius 2001)


       Per paginas electronicas horum commentariorum aliosque locos Latinos et Interretiales atque per societates, greges, conuentus, multos doctos—immo uero—doctissimos cognouimus qui Latine non solum prorsus sciunt, sed qui etiam uolubiliter loquuntur. Ex his autem quotus quisque linguam accurate enuntiat? Vbi in conuentibus aut gregibus congredimur, quot homines haud intellegere possumus quod et elementa linguae recte sonandae negligunt? Etsi uitia popularium nostrorum nos saepe fugiunt, exterorum ita sentimus ut nonnumquam uideantur non Latine, sed sua propria lingua loqui. Cum omnes qui Latine sciunt, et praecipue qui Latine loquuntur, intellegentes et eruditissimi sint, cur tot homines linguam quam ita diligunt tam male enuntiant? Multae, mea sententia, sunt causae, sed maxima et grauissima est neglegentia ipsorum loquentium. Discipuli consuetudines malas acquirimus quas professores et magistri—qui ipsi saepe eadem uitia aut similia committunt—perraro corrigunt, aut quod eas non animaduertunt aut quod nullius momenti aestimant; paucorum enim refert utrum lingua recte sonetur necne, quoniam Latina scilicet lingua sit mortua, nec cuiquam sermo patrius. Eum qui quamlibet linguam nostrae aetatis discit, praecepta pronuntiatus non solum prorsus perdiscere oportet, sed et eis accuratissime uti, his enim omissis ab indigenis haud intellegetur nec ludibrium eorum—etsi tacitorum—euitare poterit. Hi ipsi autem exempla prodent ad quae discipulus pronuntiatum suum conformare potest. Nemo Romanus est qui uitia nostra inrideat neque exemplum edat. Et plerique, cum linguam Latinam discere incipiant, tantum legere aut fortasse legere et scribere discunt, atque ideo pauci professores (etiamsi ipsi praecepta sonandi sciunt) curant ut discipuli Latine bene enuntient. Qua de causa, postea, cum Latine loqui incipiamus, praeceptorum, quae aut numquam didicimus aut semper negleximus, haud meminisse possumus et Latinum paene eodem modo ac sermonem patrium nostrum enuntiamus: mensuram et naturam uocalium ignoramus, accentum negligenter ponimus, consonantes duplices quasi consonantem simplicem exprimimus.

     Sunt fortasse qui dicent causam praecipuam horum omnium uitiorum esse rationes sonandi uarias quae nostris temporibus adhibentur, sed haec, mea sententia, impedimenta minora sunt; sunt enim non amplius tres quae adhiberi solent, nec tantum inter se discrepunt ut qui una utitur aliis utentes intellegere non possit. Prima est ratio scholastica siue translaticia quae in Britannia et America diu adhibita est, et quae nunc, quod sciam, in Europa plerumque adhibetur. Altera est ratio ecclesiastica siue Vaticana quae nempe in urbe Vaticana et apud sacerdotes atque ab aliquot Italis adhibetur. Tertius, et is perrarus, est pronuntiatus restitutus siue restauratus. Cum ratio translaticia a pronuntiatu restituto parum differat, qui aut hoc aut illa utantur alius alium haud difficile intelligunt. Difficilius est eis qui his rationibus utantur ratione Vaticana loquentes intellegere, sed si diligentius auscultant etiam eos nullo negotio intellegere possunt. Licet has rationes pro dialectis linguae Latinae habere.

     Paene omnes linguae et modernae et antiquae paulatim in uarias dialectos dissoluuntur. Agrestes aliter atque urbani loquuntur; qui in prouinciis habitant aliter ac capitis ciues; et ipsi prouinciales inter se differunt. Sed nisi hae dialecti inter se magnopere differunt—id quod interdum uere accidit—mutuo intellegi possunt. Eodem modo hae rationes, dummodo earum praeceptis accurate utamur, ab omnibus facile intellegi possunt.
Impedimentum non est praecepta ipsa, sed paene uniuersa neglegentia omnium praeceptorum.

     Paene omnes qui Latine loquimur—nihil enim refert ubi nati simus aut qua ratione utamur—duo praecepta maximi momenti Latine loquendi neglegimus. Primo quantitates uocalium proprias non obseruamus. Nescio quotiens in conuentibus audiuerim loquentes—et eos doctissimos—uocales breues praue producere ut dicant “nûm”, “ût”, “machîna”, “aquîla”, “dûx”, “îta”, “iûuenis”, aut similia, et quotus quisque litteram “a” casus ablatiui primae declensionis recte producit? Quamquam difficillimum scilicet est quantitates omnium uocalium omnium uocabulorum scire, saepe tamen et uerborum cottidianorum, sicut eorum quae supra notaui, aut neglegimus aut ignoramus. Id facimus, mea sententia, non quod nescimus harum uocalium quantitates, sed quod non animaduertimus nos eas praue producere aut corripere. Cum linguam peregrinam primum discimus, etiamsi praecepta legimus et fortasse scimus, ea in animo non continuo tenemus; qua de causa uerba incognita saepe uitiose enuntiamus. Si linguam nostrae aetatis discimus, magistri errores nostros statim corrigent; sed pro dolor, ut supra dixi, cum plerique professorum magistrorumque linguarum classicarum, qui Latinam linguam mortuam ducunt, talia uitia haud curent, sinimur eos errores iterum et iterum repetere: quo fit ut tandem putemus nos illas uocales recte pronuntiare.

     Deinde eadem ex causa (id est, quod a principio errores nostros non corrigebantur) aut quod quantitates uocalium proprias neglegimus, accentus aliena in syllaba saepe ponimus; quare “tamén”, “eránt”, “itáque” (significatione “igitur”, non “et ita”), “machína”, “aquíla”, “amphóra”, aut similia nonnumquam audiui. Immo et saepe ignoramus illa uerba ad quae accentu ultima in syllaba accepto praecepta usitata non spectant, sicut “perît” (e uerbo “periit”), “illîc”, “isthîc”, “huíc”, et similia.

     Praeter ea uitia grauissima plerique, nisi Italice aut alia lingua in qua clare exprimuntur consonantes duplices loquimur, pro duabus consonantibus unam solam enuntiamus. Et qui Anglice Germaniceue loquuntur solent litteras c, p, aut t, cum hae primae uerbi litterae sint, et nonnumquam, cum uerbum finiant, aspirare, ut eas uelut sonos Latinos ch, ph, aut th inscii exprimant; qua de causa pro “portant” “phortanth” dicunt; pro “carus”, “charus”, pro “timeo”, “thimeo”, et similia. Germani et Russi et alii qui linguis loquuntur, in quibus consonans uerbi ultima semper sine uoce exprimitur, idem Latine loquentes faciunt: id est, pro “sed” uel “ad” uel “ab” saepe “set”, “at”, et “ap” dicunt. Itali saepe litteram e leuem ad fines omnium uerborum adiungunt; Francogalli sua propria et inusitata littera r utuntur. Ad hunc indicem plura facile addere possim; quod autem nolo, qui spero ex his exemplis satis manifestum esse omnes qui Latine loquuntur et uitia communia committere et alia quae solum e suo proprio sermone patrio oriuntur.

    Perpauci scilicet quamlibet linguam peregrinam omnino sine uestigiis suae linguae enuntiare possunt, sed nihilominus ad id ipsum, cum linguis uernaculis loquimur, nitimur. Eos esse non nego qui Latine quam recte enuntiare conentur, sed perrari sunt. Plerique, etiamsi putant se praeceptis uti, linguam plus minusue eodem modo ac sermonem suum patrium pronuntiant. Si quidam Anglus linguam Francogallicam, verbi gratia, eodem modo ac Anglicam enuntiet, inrideatur nec ullo modo intellegatur; et scilicet si Francogallus sermonem Anglicum ita laceret, eandem sortem patiatur. Quidnam igitur Latinam ita laniari permittimus? Nos id facere reor primum quod nobis desunt illae normae quas instituerent illi, si essent, qui Latino sermone patrio uterentur ac quas habent ei qui linguis nostrae aetatis loquuntur, deinde quod etsi nunc temporis non pauci sunt qui Latine uere loquuntur, lingua ipsa utique tamquam lingua mortua docetur. Quid igitur faciamus? Primo pronuntiatus nobis diligentissime animaduertendus est ut saltem uocalibus quantitates iustas tribuamus et accentus in syllabas rectas ponamus; deinde exempla siue normae nobis inueniendae sunt quibus ad imitandum uti possimus; denique, si professores aut magistri sumus, nos Latinam tamquam linguam uiuam, non mortuam, docere oportet atque aliis acerrime suadere ut idem faciant. Sed quomodo ea conficere possimus fortasse rogas. Quid facere possimus ut ipsi Latine melius enuntiemus? Vbi inueniamus exempla ad imitandum? Quomodo professores aut magistri possimus discipulos pronuntiatum melius docere? Omnia, inquam, si non facile, fieri tamen possunt.

     Primum, ut linguam Latinam accuratius enuntiemus, quantitati et naturae uocalium et accentibus nos diligentissime operam dare oportet. Nos ipsos attentissime audire debemus, et, cum uitia sentimus—quae fortasse multos annos inscii facimus—ea adsidue corrigenda sunt. Ne putes te, etiamsi praecepta prorsus perdidicisti, omnia recte exprimere. Te diligentissime audi. Eademne quantitate uteris atque ea quae in lexico definitur? Si non, quod dicis corrige! Egomet, exempli causa, cum nuper animaduerterem me non “ducem” et “iuuenem”, sed “dûcem” et “iûuenem” dicere, nunc in his duobus uocabulis litteram u accuratius exprimere nitor.

     Neque neglegendae sunt consonantes duplices; quas, nisi Itali sumus, plerumque ignorare solemus, quia nostri sermones patrii eo sono carent; in lingua enim Anglica et Germanica, etiamsi duas consonantes scribimus, unam solam exprimimus; et idem Latine loquentes facimus. Illud uitium autem nobis defugiendum est, non solum quod cum id facimus, Latinam uitiose sonamus, sed quod interdum uerbum a nobis uitiose enuntiatum aliud in uocabulum conuertimus. Si, exempli causa, sententiam “Illum uirum inueni callidissimum esse,” litteris simplicibus enuntiamus, re uera dicimus illum uirum non “sollertissimum” esse, sed “alacerrimum.”

    Haec autem si penitus et perfecte efficere uolumus, nobis opus est normis quas imitari possimus. Cum nostris temporibus Latinus sermo nullius hominis sit patrius, ubinam talia exempla inueniamus? Aliae linguae nobis quaerendae sunt adhuc adhibitae, quarum soni, cum sonis Latinis similes sint, usurpari possunt. Exempli causa, soni uocalium Germanicarum et natura et quantitate prope idem ac Latinarum ad imitandum aptissimi sunt; quod propositum, si alphabetum, quod phoneticum dicitur, hac in symbola adhiberi posset, nullo negotio planum facere possem.

    Quod cum fieri non possit, plura non dicam quam uocales Germanicas pro Latinis horum uerborum commodissime substitui posse: “Romanus” et “Vater”; “ad” et “matt”; “seuerus” et “zählen”; “dicere” et “Etage” (aut uerbum Anglicum “egg”); “uita” et “Ziel”; “dicit” et “Kiste” (aut Anglicum “pit”); “quo” et “oben”; “bonus” et “Oase”; “ducere” et “Mut”; “dux” et “Mutter” (aut Anglicum “put”). Si sonos consonantium duplicium ad imitandum audire uolumus, Italica norma commodissima erit, quae lingua, quod sciam, una omnium sermonum qui e Latina orti sunt adhuc illum sonum retinet.

    Sed sermo Italicus etiam utilior est. Qui pronuntiatu utuntur ecclesiastico iam sciunt hanc linguam non modo consonantes duplices sed et multos alios sonos Latinitatis classicae adhuc retinere. Qua de causa soni huius linguae ad linguam Latinam accuratius enuntiandam egregie accommodari possunt. Qui verba Latina ratione ecclesiastica enuntiant hoc iam faciunt; sed et ei qui aliis rationibus utuntur exempla ad imitandum hac ex lingua petere possunt. Si sonos harum rationum percensuerimus, paucos inueniemus qui sonis linguae Italicae differunt, sicut litteram u consonantem, c, g, ng, sc, ti, z. Si his litteris secundum praecepta rationis translaticiae expressis alias consonantes eodem ac Italicas enuntiabimus uocalesque Germanicas usurpabimus, mea sententia, non solum ad sonos linguae Latinae antiquos propius accedemus, sed accuratius et clarius loquemur. Eis scilicet qui has linguas iam sciant facilius erit sonos earum imitari, praecipue si sermo patrius est, sed ipsis uitia ex eodem sermone patrio orta defugienda erunt.

    Certus sum, si uitia qualitatis et naturae uulgaria accurate corrigemus et sonos linguarum Italicae et Germanicae aptos imitabimur, linguam Latinam maiore puritate et candore enuntiabimus, sed magni momenti quoque est discipulos pronuntiatum accurate docere. Primum, scilicet, debent qui professores aut magistri sunt praecepta et perdiscere et adhibere; quos exemplis boni et accurati pronuntiatus discipulis semper esse oportet, ac uitia horum continuo corrigere, ne consuetudines malas acquirant quae postea interrumpere difficillimum erit. Melius est, scilicet, Latinam quasi linguam uiuam docere, sed etiamsi hoc fieri non potest, pronuntiatui tamen opera magnopere danda est quo discipuli linguam uocabilius saltem legere possint ac, si postea linguam loqui uelint, clarius et candidius enuntiare possint. Sed qui Latine loquuntur et quasi linguam uiuam docent ceteris magistris, illis qui Latinam pro mortua habent, suadere debent ut praeceptis pronuntiatus et accurate utantur et diligenter doceant. Hoc quamuis difficile sit, quia plerique magistri linguarum classicarum pronuntiatum accuratum parui faciunt, nobis strenue nitendum est, ne discipuli—qui saepe professores et magistri fiunt—eadem uitia acquirant, quibus et suis discipulis transmissis pronuntiatum prauum in futurum tradent.

     Si omnia quae supra disserui faciemus—id est, pronuntiatum nostrum accurate auditum continuo corrigere, normas ex aliis linguis imitari, et discipulos pronuntiatum diligenter docere—censeo nos omnes Latine loquentes lingua candidius enuntianda non solum eis qui nos audiant plus placituros, sed et a peregrinis facilius intellectum iri; nos enim eosdem sonos expressuros atque illi. Certe non facile erit, sed nobis iam sunt apparatus necessarii, qui sunt aures et linguae nostrae ac soni sermonum exterorum ad imitandum apti. Diligentia sola nobis opus est ut ad metam perueniamus.



***

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria