Entradas

Cantiuncula ab Urbe Bonaerensi ad me missa

Imagen
    Abhinc nonnullos dies per epistulam electronicam nuntium poeticum accepi ab urbe Bonaerensi missum auctore Radulfo Lavalle, utpote qui sodalibus Latinitatis fautoribus nuntiaret novissimum fasciculum ab ipso editum c.t. "Carmina Hodierna" ( nº 13, a. 2023 ). Hoc in opusculo carmina hodierna Latine concinnata sunt, quae autem Hispanice commendat et explanat. Cantiunculam (vulgo "coplilla") mihi immeritae dedicat versibus octosyllabis, quae evolvi grata et subridens.         Gratias enim maximas ago Radulfo pro versibus iucundis, quos etiam vobiscum, optimi lectores et lectrices candidae, in hoc scriptorio compartiri volo:     Alma lux humanitatis,   quam decorat Gaditana   Urbs, tibi plurimas gratias!   Immo, vere decoraris…   at etiam Gades illustras   tuo calamo Latino.   Ab orbis remota parte   salutationem accipe.

Felicem et faustum et salsum annum novum 2024!

Imagen
Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.     Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono quod proxima  aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum carissima sorore Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam vobis selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam sive consilium quaesivi et ille immo potius verba  anno 1519 dixit haec: lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari .    Annum novum MMXXIV,  qui iam iam incipit, v obis omnibus, mihi fideles lectores lectricesque c

De labore qui his mensibus me rapuit

Imagen
Quidem "labor improbus" his mensibus iam delapsis me ita rapuit ut de rebus politicis academicisque tantummodo cogitare atque agere possem. Labor ille politicus ad finem (Deo gratias!) pervenit et nunc ad pristinum statum redeo et liberatam me habeo.      Amicae Annae Elissae Radke, poetriae humanissima et insigni, gratias summas ago, quod carmen composuit hendecasyllabis Phalaeuciis puclhre concinnatum atque mihi dicatum. Honori maximo est mihi, etiamsi argumentum ex aliqua parte non sit verum: nam non desinam legere umquam eius carmina... ne in isto libro quidem facierum!       In Scritporio Academico Latinum hoc, quod in rete omnium gentium in lucem edo, locus praecipuus habet. Ecce vobis:      Cum Sandra desiit legere carmina mea        in Libro facierum        Miror, quo labor improbus fidelem       lectricem rapiat meamque amicam,       ut desiverit illa opusculorum       nonnullum inspicere et „placet“ notare.       «Carmina, ite procul, nihil Camenae       prosunt mun

De mammis et papillis muliebribus

Imagen
Cerevisia "Mamma" inscripta.          Nuper ex terra Belgica redii salva incolumisque una cum familia (tredecim cognatis) post varios dies peregrinans per Bruxellam et Brugas et Antuerpiam et Lovainam. Iter iucundissimum fuit, de quo hodie tantum pauca dicam, maxime de quadam cerevisia Belgica, quam illic gustavi cum filia aliisque familiaribus.      Mirati quidem sumus pro cerevisiae nomine et pittacio et imagine, qua lagoena et pocula ornabatur, scilicet mammis et papillis, tamquam si foret aliquid cottidianum et usitatum. Aliquot dies post quam in patriam Hispanicam redii, apud nos controversia quaedam orta est, quia quaedam cantatrix clarissima , dum in concentu canebat, pro mulierum dignitate coram spectatoribus contionata est et defendit libertatem palam monstrandi mammas et papillas, sicut viris haec potestas est.            Multae voces contra hanc feminam sublatae sunt ab eis qui hoc carpebant et plurima in eam legi et audivi insulsa, quae hic scribere nunc nolo. Mam

'Laudum Ucrainae' altera editio

Imagen
Russiam nactus es, imperator barbarissime,  hanc orna atque cole humanitatem!        His verbis incipit praefatio a me conscripta, qua poetriae clarissimae Annae Elissae Radke ann 1940 natae librum c.t.  Laudes Ucrainae,  lectoribus omnium gentium commendo. Altera editio enim est, hoc anno in lucem prolata eaque aucta, cuius prior editio, de qua olim mentionem feci, anno 2022 typis commissa est.        Novissima haec editio quidem sexaginta et quinque carmina nunc continet, quae e sermone Latino in quinque linguas versa sunt, scilicet Germanice ab ipsa poetriae Anna Elissa Radke , Francogallice a poeta belga Alaeno van Dievoet , Polonice a Ioanna Rostropowicz , Ucrainice a Ludmylla Shevchenko atque Hispanice a me ipsa una cum quattuor discipulis meis qui quinque carmina transtulerunt.     Erasmus ille Roterodamus quidem olim Adagio quod est ' Spartam nactus es, hanc orna!' ante oculos hominum monstrabat errores regum principumque eorum qui neglecta, quae contigit, ditione f

De prima symbola mea in 'Ephemeride' in memoriam Francisci Ibáñez, egregii delineatoris Hispani creatorisque 'Mortadeli et Philemonis'

Imagen
      Nova vobis nuntio, candidissimi lectores, lectrices fideles, quod prima symbola mea hodie in lucem edita est in Ephemeride , actis hebdomadalibus Latine scriptis anno 2004 Varsoviae natis, per rete divulgatis, ad omnia scitu digna spectantibus. Maximo honori mihi tribuit Albinus Flaccus, quippe qui me invitaverit ut ipsa quaedam "Chronica" meo nomine scriberem. Tempore subsicivo pro dolor careo ad scribendum negotiis academicis sepulta, sed aliquid exarare conabor, nam Latine legendo et scribendo indeque discendo fruor. Ecce vobis prima Chronica , quae etiam hoc in scriptorio insulso condam: *** Imago hinc desumpta     Belgis exstant Titinus et Milulus , quorum clarissima facinora anno 1930 a Georgio Hergé excogitata et picta sunt atque etiam hactenus in duobus libris a Caelesti Eichenseer in Latinum sermonem conversa et edita sunt: De Insula Nigra (1987) et De Sigaris pharaonis (1990).         Francogalli Asterigem et Obeligem habent, quorum res gestae, primum anno

Utrum mavis?

Imagen
Popularis versio.         Epigramma hodiernum salem Martialis redolens ab Alexandra insulse compositum:      Utrum mavis? Culum an mammas? Elige, Paula!             Malo immo cerebrum: vix cadit irruitum!               Martialis Epigramma II 21:             Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.                 Dicis ' Utrum mavis? elige.' Malo manum.

Inde a scientia usque ad coexistentiam

Imagen
       Mutatis muntandis, hoc adhibete, lectores candidi, lectrices fideles, ad scientiam humanitatis. 

De Procruste sive de funambulo super lectum ludente (fabula hodierna)

Imagen
Imago hinc deprompta*         Fatendum est mihi Procrustae nomen vel potius eius mythum non audivisse unquam, et si quondam usquam legi, de memoria cecidit. Nihil autem mirandum est, utpote quod fabulae Graecae plurimae exstent et nomina deorum, dearum, semideorum, semidearum, heroum, heroidum, nympharum, daemonum, satyrorum, regum, principum, virginum, bellatorum, immanium monstrorum, beluarum forma hominis indutarum... personarum denique, quae fabulas et mythos complent, plus quam mille sint.      Certior facta sum de hoc nomine per quandam anum fere octogenariam mihi caram, quae initio tamen vocabulum hoc perperam enuntiavit. Ecce colloquium inter nos habitum:       " Prosciutta, nisi fallor, est nomen quod quaedam homuncula, te absente, pro contumelia in te, corculum meum, iacit et dictitat, sed admodum nescio quid sibi velit!". "Vox prosciutta non exstat! -exclamavi subridens-. Itali quidem  prosciutto  dicunt, sed quid haec vox ad me attineat minime intelligo, n

De Pliniorum patria et de verbo Pliniano 'conterraneo'

Imagen
     Mense Decembri nuper delapso De Plinii Historia Naturali librum gratanter accepi novissimum, qui a sodali Gallaeco nomine Iosepho A. López Silva scriptus est. Nunc librum perlego atque auctori gratias summas ago pro miro optimoque dono atque etiam quod ipse suo in opere nomen meum laudavit.        In capitulo eo quod de utriusque Plinii patria agitur et modo evolvi, controversia memorata est illa quae etiamsi iam persoluta sit, nunc tamen vobiscum, lectores mei fideles et candidae lectrices, recensere volo.      Veronensem quidem an Novocomensem fuisse Plinium Maiorem multos inter se arma olim moverunt et undecumque quam maximas copias paraverunt, quasi quod si hunc sibi civem vendicarent, ei similes futuros sperarent, ut de Homero illi contenderunt aut de Sibilla aut etiam tempore recentiore de domino Quixoto illo  (qui "in quodam loco a Manica, cuius nominis nolo meminisse, nuper vivebat...").     Controversiae origo fuit verbum "conterraneum" quod Plinius a